monumenta.ch > Isidorus > 'Versipellis' in 'Etymologiae, Liber 10, V'
Isidorus, Etymologiae, Liber 10, T <<<    

hab64.155 v  bsb71097.320  V HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW CITATION LINKS

274  Vir, a virtute. Utilis, ab utendo bene sua, vel quod bene quid utere possit; sicut dobnf7586.12 vcilis, quod doceri possit. 275  Verus, a veritate; hinc et verax. Maior est veritas quam verus, quia non veritas a vero, sed verus a veritate descendit. 276  Veridicus, quia verum dicit et veritatis bnf7585.125 r adsertor est. Verecundus, quia verum factum erubescit. 277  Venustus, pulcher, a venis, id est sanguine. [Viridis, vi et suco plenus, quasi vi rudis.] [Vivens, vivus.] Varius, quasi non unius viae, sed incertae mixtaeque sententiae. Versutus, eo quod eius mens in quolibet actu ad quamlibet fraudem facile vertitur; unde et versutia dicitur contorta sententia. 278  Plautus :
Versutior csg237.171 [est] quam rota figularis.
279  [Vilis, a villa; nullius enim urbanitatis est.] Versipellis, eo quod in diversa vultum et mentem vertat. Inde et versutus et callidus. Violentus, quia vim infert. Vecors, mali cordis et malae conscientiae. 280  Vagus, quia sine via. bsb9201.333 Vanus a Venere etymologiam trahit. Item vanus inanis, falsus, eo quod memoria evanescat. 281  Vesanus, non probe sanus. Vinolentus, qui et satis bibit et difbav281.160 vficile zos32.172r inebriatur. Vexatus, id est portatus; ab eo quod est veho, vecto, vexo, ut vexasse sit portasse. Veneficus, eo quod venenum mortis causa paravit, aut praestitit, aut vendidit. 282  Vector, quasi vehitor. Est autem vector et qui vehit et qui vehitur. hab64.156 r Venator, quasi venabulator, a venatione scilicet, quo bestias premit. Quattuor autem sunt venatorum officia: vestigatores, indagatores, alatores, pressores.
bbb224.83v bmv399.226 bnf425.223 bnf426.236 bnf7582.178 bnf7583.128 bnf7589.166 bnf10291.105 bnf10292.207 bnf11864.158 csg231.375 ubbf_iii_0015.116v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik